Martin Luther: In a letter to Hieronymus Weller von Molsdorf, November 6, 1530

Est nonnunquam largius bibendum, ludendum, nugandum, atque adeo peccatum aliquod faciendum in odium et contemtum Diaboli, ne quid loci relinquamus illi, ut conscientiam nobis faciat de rebus levissimis, alioqui vincimur, si nimis anxie curaverimus, ne quid peccemus. {…} Utinam possem aliquid insigne peccati designare modo ad eludendum Diabolum, ut intelligeret, me nullum peccatum agnoscere ac me nullius peccati mihi esse conscium. Omnino totus decalogus amovendus est nobis ex oculis et animo, nobis, inquam, quos sic petit ac vexat Diabolus.

– Martin Luther, in a letter to Hieronymus Weller von Molsdorf, November 6, 1530